monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XIII.De Macedonio, Theodulo et Tatiano martyribus. <<<     >>> XV.Quae in Gaza contra Christianos crudeliter sint commissa, et in Sebastia, et in Phoenice.

Cassiodorus, 6, CAPUT XIV.De Basilio martyre et Eupsychio.

1 In illo siquidem tempore ferunt vitam finisse martyrio Basilium Ecclesiae Ancyranae presbyterum, et Eupsychium Caesariensem Cappadociae, ducta nuper uxore, dum adhuc quasi sponsus esse videretur. Eupsychius enim peremptus est propter Fortunae templum, quod, sicuti iam diximus, dirutum fuerat; et in communi Caesarienses iram principis sunt experti, et alii quidem morte, alii fuga mulctati sunt.
2 Basilius autem studiosus vir, circa dogmata probatus, dum vixit Constantius, restitit Arianis. Et propterea Eudoxii decreto ab ordine est remotus ecclesiastico. Cum vero Iulianus tenuisset imperium, Christianos publice commonebat, ut proprium dogma servarent, nec paganorum superstitione macularentur, honoresque collatos a principe pro nihilo iudicarent, temporales utique, et perpetuae damnationis auctores. Propterea ergo in suspicionem et odium veniens paganorum, quoniam publice sacrificantes inspiciens stabat, et ingemiscens orabat atque clamabat, ne ullus Christianorum huiusmodi errore teneretur obnoxius; comprehensus et traditus provinciae iudici, multaque tormenta fortiter sustinens, martyrio coronatus est.
3 Haec ergo colligens sub uno retuli, licet diversi anni vel dies eorum videantur esse martyrii. [SOZOMEN., lib. V, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 611.]
Cassiodorus HOME

bav823.229 bav824.167 bnf1603.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik